PALILIA

PALILIA
PALILIA
vel, ut alii, Parilia sacra Palis Deae. Heysch. Παλίλια, ἀγών. Οἱ μὲν τῷ Πάλητι, ἔνιοι δὲ τῷ Πανί. Haec a pastoribus in agris fiebant 1. Calend. Maii, quô die Romulus urbem fundavit; vel ad lupos arcendos, morbosque a pecore pellendos, seu pro partu pecoris. In hoc die festo, palearum accensi acervi certô ordine in loco plano collocabantur, quos pastores saltando transiliebant. (Solin. a partu Iliae dici vult, unde Parilia. Vide Fungerum.) Ovid. Fast. l. 4. v. 781.
Moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
Traicias celeri strenua membra pede.
Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 19.
Annuaque accensô celebrare Palilia foenô,
Qualia nunc curtô lustra novantur equô.
Idem eleg. 4. eiusdem libri, v. 73.
Urbi festus erat, dixêre Palilia patres.
Hic primus coepit moenibus esse dies.
Unde Ovid. Met. l. 14. v. 774.
——— —— Festisque Palilibus urbis
Moenia conduntur. ——— ——
Cicer. l. 2. de Divinat. c. 47. L. Tarutius Firmanus, familiaris noster, imprimis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus: Sueton. in Calig. c. 16. Decretum autem, ut dies, quô cepisset imperium, Palilia vocaretur, velut argumentum rursus urbis conditae. Ovid. Fast. l. 4. v. 805.
Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos,
Quod fit natali nunc quoque Roma, tuô.
Idem Fast. l. 6. v. 257.
Dena quater memorant habuisse Palilia Romam,
Cum flammae custos aede recepta Dea est.
I. e. 40. natales et annos. Vide Dionys. Halic. Ant. l. 1. Plut. in Romulo, et Casaub. ad illud Persii Sat. l. 1. v. 72.
Et focus, et porci, et fumosa Palilia foeno.
Nic. Lloydius. Quibus ceremoniis celebritas huius diei peragi fuerit solita, multis versibus exponit Ovid. Fastor. l. 4. Primum namque suffimen erat conficiendum ex vituli favilla, sanguine equi et fabae culmine: Dein primô diluculô Pastor lustrabat oves et ovilia, hâc ratione; Inspegebat oves aquâ et sulpure, herbâque Sabinâ et laurô igne succensis circumcirca ovilia suffibat, quô suffimentô pecora piari, morbos depelli, et tabem putabant. Deinde sacrificabatur Pali Deae libô ex milio, lacte et sapa, confectô, tum preces ad eam factae etc. Quibus peractis Pastores aquâ spargebantur, cenae apparabantur, et vesperi sub noctem ignes a rusticis excitabantur e stipulis, quos ter transiliebant. Incidebat festum in 11. Kal. MaI, seu 21. d. Aprilis iuxta Kalendarium, vel 12. Kal. seu 20. d. secundum Ocisium, quem Urbis fuisse natalem, omnes ii, qui de Urbis primordiis aliquid memoriae tradiderunt, asserunt, inprimis Plut. Plin. et Solin. Unde observatum, ne hôc die hostia mactaretur, quod videlicet eum diem, qui Patriae natalis erat, et quô ipsi sanguinem, i. e. vitam cepissent, a caede et sanguine purum esse deceret. Neque silentiô praetereundum, quod Dio scribit l. 43. C. Iulio Caesari ex bello Hispaniensi omum revertenti decretum inter alios honores a Senatu etiam hunc esse, ut Palilibus (quâ festivitate Equorum certamen fuisse celebratum ait) Diis immortalibus sacra fierent: non eam ob causam, quod is dies Urbis esset
natalis, sed quod nuntius de victoria Caesaris pridie eius diei sub vesperam fuisset allatus. Vide Tibullum l. 2. Eleg. 4. Propertium Eleg. 1. l. 4. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 8. ubi de mense Aprili et diebus in eo festis, etc. Praeter haec vero Palilia, quae universi celebrabant: alia etiam erant, quae a puerperis observari fuisse solita, ex Festi fragmentis his verbis docet Iosephus Scaliger: Palilia sibi observanda iudicant privatim ipsae quoque Puerperae domi in stratis, uti pariendo ab iis quasi stabiliantur Parilia festa: quae postea explicans dicit fetas in lectis, quos in atrio sternebant, et adversos vocabant dicis causâ cubuisse. Ex quibus suspicari quis non incommode posset, Palilia a Parilibus distincta, et illa quidem a Pale, haec a pariendo dicta; illaque a Pastoribus, ista vero a gravidis pro feliciori partu fuisse celebrata. Quidam pro Palilia etiam Pavilia legunt, eo quod Pales Pastorum Dea esset, cui pro partu pecori sacra fiebant. Hermannides Notis ad Florum Histor. Rom. l. 1. c. 20. Plura hanc in rem vide apud Ill. Marshamum Canone Chronico Sec. XVI. tit. Roma Condita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Palilĭa — (Relgsw.), s.u. Pales …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Palilia — /pə lilˈi ə/ plural noun (or sing) The festival of Pales (L Palēs), Roman goddess of flocks, held on 21 April, traditional date of the founding of Rome …   Useful english dictionary

  • Palilia — Parilia oder auch Palilia hieß ein antikes römisches Hirtenfest, das sowohl in der Stadt Rom als auch auf dem Land am 21. April gefeiert wurde. Da es zu Ehren der Göttin Pales begangen wurde, hat es wohl ursprünglich Palilia geheißen („Palilien“ …   Deutsch Wikipedia

  • ПАЛИЛИИ —    • Palilĭa (также Parilia),          Παλίλια, деревенский праздник римских пастухов, праздновавшийся 21 апреля, на котором обращались к Палесу с просьбой защитить и размножить их стада и простить все повреждения и осквернения, ненамеренно… …   Реальный словарь классических древностей

  • Παλήλια — (Palilia). Ποιμενική γιορτή των Λατίνων προς χάρη της θεά Πάλης, προστάτιδας των βοσκών, που οι Ρωμαίοι συγγραφείς την ταύτιζαν με την ελληνική Εστία. Συμπίπτει με τις 21 Απριλίου του σύγχρονου ημερολογίου. Στη γιορτή αυτή ράντιζαν το έδαφος με… …   Dictionary of Greek

  • Fetes romaines (avril) — Fêtes romaines (avril) Sommaire 1 Fordicidia 2 Cerealia 3 Palilia 4 Vinalia 5 Robigalia …   Wikipédia en Français

  • Fêtes romaines (avril) — Sommaire 1 Jeux Megalenses 2 Fordicidia 3 Cerealia 4 Palilia 5 Vinalia …   Wikipédia en Français

  • Pales (Mythologie) — Fest der Pales (Joseph Benoît Suvée, 1783) Pales ist in der römischen Mythologie eine Gottheit der Hirten. Zur Zeit des Varro scheint Pales nur noch wenig bekannt gewesen zu sein. Es gab in den historischen Quellen die Erwähnung eines Pales… …   Deutsch Wikipedia

  • Parilia — Fest der Pales (Joseph Benoît Suvée, 1783) Parilia oder auch Palilia hieß ein antikes römisches Hirtenfest, das sowohl in der Stadt Rom als auch auf dem Land am 21. April gefeiert wurde. Da es zu Ehren der Göttin Pales begangen wurde, hat es wohl …   Deutsch Wikipedia

  • Parilien — Parilia oder auch Palilia hieß ein antikes römisches Hirtenfest, das sowohl in der Stadt Rom als auch auf dem Land am 21. April gefeiert wurde. Da es zu Ehren der Göttin Pales begangen wurde, hat es wohl ursprünglich Palilia geheißen („Palilien“ …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”